« Prev Psalm 6 Next »

Chapter 6

1in finem in carminibus pro octava psalmus David 2Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me 3miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea 4et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo 5convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam 6quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi 7laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo 8turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos 9discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei 10exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit 11erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter

« Prev Psalm 6 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |