« Prev Psalm 50 Next »

Chapter 50

1in finem psalmus David 2cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee 3miserere mei Deus secundum %magnam; misericordiam tuam %et; secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam 4amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me 5quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper 6tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris 7ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea 8ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi 9asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor 10auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata 11averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele 12cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis 13ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me 14redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me 15docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur 16libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam 17Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam 18quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis 19sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet 20benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem 21tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos

« Prev Psalm 50 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |