Contents

« Prev Psalm 37 Next »

Chapter 37

1psalmus David in rememorationem de sabbato 2Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me 3quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam 4non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum 5quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me 6putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 7miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar 8quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea 9adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei 10Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus 11cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum 12amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt 13et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur 14ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum 15et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones 16quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus 17quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt 18quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper 19quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo 20inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique 21qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem 22non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me 23intende in adiutorium meum Domine salutis meae

« Prev Psalm 37 Next »
VIEWNAME is workSection