Contents

« Prev Psalm 32 Next »

Chapter 32

1psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio 2confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi 3cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione 4quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide 5diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra 6verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum 7congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos 8timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem 9quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt 10Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum %et reprobat consilia principum; 11consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem 12beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi 13de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum 14de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram 15qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum 16non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae 17fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur 18ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius 19ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame 20anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est 21quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus 22fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te

« Prev Psalm 32 Next »
VIEWNAME is workSection