« Prev Psalm 30 Next »

Chapter 30

1in finem psalmus David 2in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me 3inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias 4quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me 5educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus 6in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis 7odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi 8exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam 9nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos 10miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus 11quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt 12super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me 13oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum 14quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt 15ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu 16in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me 17inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua 18Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum 19muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione 20quam magna multitudo dulcedinis tuae %Domine; quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum 21abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum 22benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita 23ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te 24diligite Dominum omnes sancti eius %quoniam; veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam 25viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino

« Prev Psalm 30 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |