« Prev Psalm 29 Next »

Chapter 29

1psalmus cantici in dedicatione domus David 2exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me 3Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me 4Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum 5psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius 6quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia 7ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum 8Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus 9ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor 10quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam 11audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus 12convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia 13ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi

« Prev Psalm 29 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |