« Prev Psalm 25 Next »

Chapter 25

1psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor 2proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum 3quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua 4non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo 5odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo 6lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine 7ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua 8Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae 9ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam 10in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus 11ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei 12pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam %te; Domine

« Prev Psalm 25 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |