« Prev Psalm 18 Next »

Chapter 18

1in finem psalmus David 2caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum 3dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam 4non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum 5in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum 6in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam %suam; 7a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius 8lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis 9iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos 10timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa 11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum 12etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa 13delicta quis intellegit ab occultis meis munda me 14et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo 15et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus

« Prev Psalm 18 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |