« Prev Psalm 16 Next »

Chapter 16

1oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis 2de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates 3probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas 4ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras 5perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea 6ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea 7mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te 8a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me 9a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt *super me; 10adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia 11proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram 12susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis 13exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam 14ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis 15ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua

« Prev Psalm 16 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |