« Prev Psalm 15 Next »

Chapter 15

1tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi 2dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges 3sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes voluntates meas in eis 4multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea 5Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi 6funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi 7benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei 8providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear 9propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe 10quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem

« Prev Psalm 15 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |