Contents

« Prev Psalm 134 Next »

Chapter 134

1alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum 2qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 3laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave 4quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi 5quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis 6omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis 7educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis 8qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus 9emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius 10qui percussit gentes multas et occidit reges fortes 11Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan 12et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo 13Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem 14quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur 15simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 16os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 17aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum 18similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis 19domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino 20domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino 21benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem

« Prev Psalm 134 Next »
VIEWNAME is workSection