« Prev Psalm 131 Next »

Chapter 131

1canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius 2sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob 3si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei 4si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem 5et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob 6ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae 7introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius 8surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae 9sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt 10propter David servum tuum non avertas faciem christi tui 11iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam 12si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam 13quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi 14haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam 15viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus 16sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt 17illic producam cornu David paravi lucernam christo meo 18inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea

« Prev Psalm 131 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |