« Prev Psalm 126 Next »

Chapter 126

1canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit 2vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum 3ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris 4sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum 5beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta

« Prev Psalm 126 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |