« Prev Psalm 125 Next »

Chapter 125

1canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati 2tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis 3magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes 4converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro 5qui seminant in lacrimis in exultatione metent 6euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos

« Prev Psalm 125 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |