« Prev Psalm 123 Next »

Chapter 123

1canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel 2nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines 3forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos 4forsitan aqua absorbuisset nos 5torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem 6benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum 7anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus 8adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram

« Prev Psalm 123 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |