« Prev Psalm 120 Next »

Chapter 120

1canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi 2auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram 3non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te 4ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel 5Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam 6per diem sol non uret te neque luna per noctem 7Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus 8Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum

« Prev Psalm 120 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |