« Prev Psalm 12 Next »

Chapter 12

1in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me 2quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem 3usquequo exaltabitur inimicus meus super me 4respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem 5nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero 6ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi

« Prev Psalm 12 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |