Contents

« Prev Psalm 118 Next »

Chapter 118

1alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 2beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum 3non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt 4tu mandasti mandata tua custodire nimis 5utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas 6tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis 7confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae 8iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque 9beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos 10in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis 11in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi 12benedictus es Domine doce me iustificationes tuas 13in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui 14in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis 15in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas 16in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos 17gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos 18revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua 19incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua 20concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore 21increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis 22aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi 23etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis 24nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae 25deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum 26vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas 27viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis 28dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis 29viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei 30viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus 31adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere 32viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum 33he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper 34da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo 35deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui 36inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam 37averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me 38statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo 39amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda 40ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me 41vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum 42et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis 43et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi 44et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi 45et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi 46et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar 47et meditabar in mandatis tuis quae dilexi 48et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis 49zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti 50haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me 51superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi 52memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum 53defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam 54cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae 55memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam 56haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi 57heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam 58deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum 59cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua 60paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua 61funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus 62media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae 63particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua 64misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me 65teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum 66bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi 67priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi 68bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas 69multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua 70coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum 71bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas 72bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti 73ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua 74qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi 75cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me 76fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo 77veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est 78confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis 79convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua 80fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar 81caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi 82defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me 83quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus 84quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium 85narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua 86omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me 87paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua 88secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui 89lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo 90in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet 91ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi 92nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea 93in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me 94tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi 95me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi 96omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis 97mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est 98super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est 99super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est 100super senes intellexi quia mandata tua quaesivi 101ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua 102a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi 103quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo 104a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis 105nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis 106iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae 107humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum 108voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me 109anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus 110posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi 111hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt 112inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem 113samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi 114adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi 115declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei 116suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea 117adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper 118sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum 119praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua 120confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui 121ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me 122suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi 123oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae 124fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me 125servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua 126tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam 127ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion 128propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui 129fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea 130declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis 131os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam 132aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum 133gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia 134redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua 135faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas 136exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam 137sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum 138mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis 139tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei 140ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud 141adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus 142iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas 143tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea 144aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam 145cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram 146clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua 147praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi 148praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua 149vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me 150adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt 151prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas 152initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea 153res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus 154iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me 155longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt 156misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me 157multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi 158vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt 159vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me 160principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae 161sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum 162laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa 163iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi 164septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae 165pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum 166expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi 167custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer 168servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo 169thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum 170intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me 171eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas 172pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas 173fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi 174concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea 175vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me 176erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus

« Prev Psalm 118 Next »
VIEWNAME is workSection