« Prev Psalm 111 Next »

Chapter 111

1alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis 2potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur 3gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi 4exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus 5iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio 6quia in aeternum non commovebitur 7in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino 8confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos 9dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria 10peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit

« Prev Psalm 111 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |