« Prev Psalm 110 Next »

Chapter 110

1alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione 2magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius 3confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi 4memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus 5escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui 6virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo 7ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium 8fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate 9redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius 10initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum %saeculi;

« Prev Psalm 110 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |