« Prev Psalm 11 Next »

Chapter 11

1in finem pro octava psalmus David 2salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum 3vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt 4disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam 5qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est 6propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo 7eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum 8tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum 9in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum

« Prev Psalm 11 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |