« Prev Psalm 107 Next »

Chapter 107

1canticum psalmi David 2paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea 3exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo 4confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus 5quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua 6exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua 7ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me 8Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar 9meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus 10Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt 11quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam 12nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris 13da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis 14in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros

« Prev Psalm 107 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |