Chapter 105
1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
2quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
3beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
4memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo
5ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua
6peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
7patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt
ascendentes in mare * mare; Rubrum
8et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam
9et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto
10et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
11et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
12et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
13cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
14et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso
15et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum
16et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron
18et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
19et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
20et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum
21obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
22mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
23et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne
disperderet eos
24et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius
25et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
26et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
27et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus
28et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
29et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina
30et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
31et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum
32et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos
33quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
34non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
35et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
36et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
37et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
38et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan
et interfecta est terra in sanguinibus
39et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis
40et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam
41et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
42et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
43saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis
44et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
45et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
46et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos
47salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua
48benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat