« Prev Proverbs 8 Next »

Chapter 8

1numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam 2in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans 3iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens 4o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum 5intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite 6audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent 7veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium 8iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum 9recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam 10accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite 11melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari 12ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus 13timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor 14meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo 15per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt 16per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam 17ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me 18mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia 19melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo 20in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii 21ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam 22Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio 23ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret 24necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant 25necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar 26adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae 27quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos 28quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum 29quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae 30cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore 31ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum 32nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas 33audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam 34beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei 35qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino 36qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem

« Prev Proverbs 8 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |