Contents

« Prev Proverbs 6 Next »

Chapter 6

1fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam 2inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus 3fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum 4ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae 5eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis 6vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam 7quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem 8parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat 9usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo 10paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias 11et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus 12homo apostata vir inutilis graditur ore perverso 13annuit oculis terit pede digito loquitur 14pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat 15huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam 16sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius 17oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem 18cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum 19proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias 20conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae 21liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo 22cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis 23quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae 24ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae 25non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius 26pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit 27numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant 28aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius 29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam 30non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam 31deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet 32qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam 33turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur 34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae 35nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima

« Prev Proverbs 6 Next »
VIEWNAME is workSection