« Prev Proverbs 27 Next »

Chapter 27

1ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies 2laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua 3grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior 4ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit 5melior est manifesta correptio quam amor absconditus 6meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula 7anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet 8sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum 9unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur 10amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul 11stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem 12astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia 13tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus 14qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit 15tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur 16qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit 17ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui 18qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur 19quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus 20infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles 21quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis 22si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius 23diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera 24non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum 25aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus 26agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium 27sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis

« Prev Proverbs 27 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |