« Prev Proverbs 26 Next »

Chapter 26

1quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria 2sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet 3flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium 4ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis 5responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur 6claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum 7quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola 8sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem 9quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum 10iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat 11sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam 12vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus 13dicit piger leaena in via leo in itineribus 14sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo 15abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit 16sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias 17sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius 18sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem 19sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci 20cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt 21sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas 22verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris 23quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata 24labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos 25quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius 26qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio 27qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum 28lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas

« Prev Proverbs 26 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |