« Prev Proverbs 22 Next »

Chapter 22

1melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona 2dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus 3callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno 4finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita 5arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis 6proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea 7dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis 8qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur 9qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi 10eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae 11qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem 12oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui 13dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum 14fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam 15stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam 16qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit 17inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam 18quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis 19ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie 20ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia 21ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te 22non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta 23quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius 24noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso 25ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae 26noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis 27si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo 28ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui 29vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles

« Prev Proverbs 22 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |