Contents

« Prev Proverbs 2 Next »

Chapter 2

1fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te 2ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam 3si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 4si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 5tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies 6quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia 7custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter 8servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens 9tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam 10si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit 11consilium custodiet te prudentia servabit te 12ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur 13qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas 14qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis 15quorum viae perversae et infames gressus eorum 16ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos 17et relinquit ducem pubertatis suae 18et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius 19omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae 20ut ambules in via bona et calles iustorum custodias 21qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea 22impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea

« Prev Proverbs 2 Next »
VIEWNAME is workSection