« Prev Proverbs 19 Next »

Chapter 19

1melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens 2ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit 3stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo 4divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur 5testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet 6multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti 7fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit 8qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona 9testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit 10non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus 11doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi 12sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius 13dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier 14domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens 15pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet 16qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur 17feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei 18erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam 19qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet 20audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis 21multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit 22homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax 23timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi 24abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam 25pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam 26qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix 27non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae 28testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem 29parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus

« Prev Proverbs 19 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |