« Prev Proverbs 15 Next »

Chapter 15

1responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem 2lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam 3in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos 4lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum 5stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet 6domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur 7labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit 8victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia 9abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo 10doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur 11infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum 12non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur 13cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus 14cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia 15omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium 16melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles 17melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio 18vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas 19iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo 20filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam 21stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus 22dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur 23laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus 24semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo 25domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae 26abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus 27conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet 28mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis 29longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet 30lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa 31auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur 32qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis 33timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas

« Prev Proverbs 15 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |