« Prev Proverbs 13 Next »

Chapter 13

1filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur 2de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua 3qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala 4vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur 5verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur 6iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat 7est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit 8redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet 9lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur 10inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia 11substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur 12spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens 13qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur 14lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis 15doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago 16astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam 17nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas 18egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur 19desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala 20qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis 21peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona 22bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris 23multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio 24qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit 25iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis

« Prev Proverbs 13 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |