« Prev Proverbs 11 Next »

Chapter 11

1statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius 2ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia 3simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos 4non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte 5iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius 6iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui 7mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit 8iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo 9simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia 10in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio 11benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur 12qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit 13qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum 14ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia 15adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit 16mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias 17benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit 18impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis 19clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem 20abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant 21manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur 22circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua 23desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor 24alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt 25anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur 26qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium 27bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis 28qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt 29qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti 30fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est 31si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator

« Prev Proverbs 11 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |