« Prev Numbers 5 Next »

Chapter 5

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo 3tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum 4feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi 5locutus est Dominus ad Mosen dicens 6loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint 7confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint 8sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia 9omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent 10et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit 11locutus est Dominus ad Mosen dicens 12loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens 13dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro 14si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur 15adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium 16offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino 17adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam 18cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit 19adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi 20sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero 21his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur 22ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen 23scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit 24et dabit ei bibere quas cum exhauserit 25tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius 26pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas 27quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo 28quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos 29ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit 30maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt 31maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam

« Prev Numbers 5 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |