Chapter 29
1mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris
est et tubarum
2offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
3et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
4unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
5et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
6praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis
offeretis in odorem suavissimum incensum Domino
7decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile
non facietis in ea
8offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
9et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem
10decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni
11et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et
libaminibus eorum
12quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis
sollemnitatem Domino septem diebus
13offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim
inmaculatos
14et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas
arieti uno id est simul arietibus duobus
15et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim
16et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
17in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
18sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
19et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
20die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
21sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
22et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
23die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
24sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
25et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
26die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
27sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
28et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
29die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
30sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
31et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
32die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
33sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
34et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
35die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
37sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
38et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
39haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine
et in hostiis pacificis