« Prev Numbers 26 Next »

Chapter 26

1postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad Mosen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem 2numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere 3locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant 4a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus 5Ruben primogenitus Israhel huius filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum 6et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum 7hae sunt familiae de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta 8filius Phallu Heliab 9huius filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt 10et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum 11ut Core pereunte filii illius non perirent 12filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum 13Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum 14hae sunt familiae de stirpe Symeon quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducentorum 15filii Gad per cognationes suas Sephon ab hoc familia Sephonitarum Aggi ab hoc familia Aggitarum Suni ab hoc familia Sunitarum 16Ozni ab hoc familia Oznitarum Heri ab hoc familia Heritarum 17Arod ab hoc familia Aroditarum Arihel ab hoc familia Arihelitarum 18istae sunt familiae Gad quarum omnis numerus fuit quadraginta milia quingentorum 19filii Iuda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan 20fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum 21porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum 22istae sunt familiae Iuda quarum omnis numerus fuit septuaginta milia quingentorum 23filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum 24Iasub a quo familia Iasubitarum Semran a quo familia Semranitarum 25hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum 26filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Ialel a quo familia Ialelitarum 27hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum 28filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim 29de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum 30Galaad habuit filios Hiezer a quo familia Hiezeritarum et Elec a quo familia Elecarum 31et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum 32et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum 33fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa 34hae sunt familiae Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum 35filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum 36porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum 37hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum 38isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum 39Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia Huphamitarum 40filii Bale Hered et Noeman de Hered familia Hereditarum de Noeman familia Noemitarum 41hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque milia sescentorum 42filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum hae cognationes Dan per familias suas 43omnes fuere Suhamitae quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringentorum 44filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia Iemnaitarum Iessui a quo familia Iessuitarum Brie a quo familia Brieitarum 45filii Brie Haber a quo familia Haberitarum et Melchihel a quo familia Melchihelitarum 46nomen autem filiae Aser fuit Sara 47hae cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringentorum 48filii Nepthalim per cognationes suas Iessihel a quo familia Iessihelitarum Guni a quo familia Gunitarum 49Iesser a quo familia Iesseritarum Sellem a quo familia Sellemitarum 50hae sunt cognationes filiorum Nepthalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque milia quadringentorum 51ista est summa filiorum Israhel qui recensiti sunt sescenta milia et mille septingenti triginta 52locutusque est Dominus ad Mosen dicens 53istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas 54pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio 55ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis 56quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores 57hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum 58hae sunt familiae Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram 59qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum 60de Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar 61quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino 62fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israhel nec eis cum ceteris data possessio 63hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho 64inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai 65praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun

« Prev Numbers 26 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |