Contents

« Prev Numbers 24 Next »

Chapter 24

1cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum 2et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei 3adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus 4dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius 5quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel 6ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas 7fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius 8Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis 9accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur 10iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti 11revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito 12respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi 13si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar 14verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore 15sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus 16dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos 17videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth 18et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget 19de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis 20cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur 21vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum 22et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te 23adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus 24venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt 25surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit

« Prev Numbers 24 Next »
VIEWNAME is workSection