« Prev Numbers 10 Next »

Chapter 10

1locutus est Dominus ad Mosen dicens 2fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra 3cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi 4si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel 5sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam 6in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione 7quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt 8filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris 9si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum 10si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester 11anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis 12profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan 13moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi 14filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab 15in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar 16in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon 17depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari 18profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur 19in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 20porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel 21profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum 22moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud 23in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 24et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis 25novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 26in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran 27et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan 28haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur 29dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli 30cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum 31et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster 32cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi 33profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum 34nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent 35cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua 36cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel

« Prev Numbers 10 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |