« Prev Numbers 1 Next »

Chapter 1

1locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens 2tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini 3a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron 4eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis 5quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur 6de Symeon Salamihel filius Surisaddai 7de Iuda Naasson filius Aminadab 8de Isachar Nathanahel filius Suar 9de Zabulon Heliab filius Helon 10filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur 11de Beniamin Abidan filius Gedeonis 12de Dan Ahiezer filius Amisaddai 13de Aser Phegihel filius Ochran 14de Gad Heliasaph filius Duhel 15de Nepthali Ahira filius Henan 16hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel 17quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine 18et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra 19sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai 20de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum 21quadraginta sex milia quingenti 22de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum 23quinquaginta novem milia trecenti 24de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent 25quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta 26de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 27recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti 28de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent 29recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti 30de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 31quinquaginta septem milia quadringenti 32de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 33quadraginta milia quingenti 34porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere 35triginta duo milia ducenti 36de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 37triginta quinque milia quadringenti 38de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 39sexaginta duo milia septingenti 40de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 41quadraginta milia et mille quingenti 42de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 43quinquaginta tria milia quadringenti 44hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum 45fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere 46sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta 47Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis 48locutusque est Dominus ad Mosen dicens 49tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel 50sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur 51cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur 52metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum 53porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii 54fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Mosi

« Prev Numbers 1 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |