« Prev Nehemiah 7 Next »

Chapter 7

1postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas 2praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur 3et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam 4civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae 5dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo 6isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam 7qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel 8filii Pharos duo milia centum septuaginta duo 9filii Saphatiae trecenti septuaginta duo 10filii Area sescenti quinquaginta duo 11filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo 12filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor 13filii Zethua octingenti quadraginta quinque 14filii Zacchai septingenti sexaginta 15filii Bennui sescenti quadraginta octo 16filii Bebai sescenti viginti octo 17filii Azgad duo milia trecenti viginti duo 18filii Adonicam sescenti sexaginta septem 19filii Baggoaim duo milia sexaginta septem 20filii Adin sescenti quinquaginta quinque 21filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo 22filii Asem trecenti viginti octo 23filii Besai trecenti viginti quattuor 24filii Areph centum duodecim 25filii Gabaon nonaginta quinque 26viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo 27viri Anathoth centum viginti octo 28viri Bethamoth quadraginta duo 29viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres 30viri Rama et Geba sescenti viginti unus 31viri Machmas centum viginti duo 32viri Bethel et Hai centum viginti tres 33viri Nebo alterius quinquaginta duo 34viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor 35filii Arem trecenti viginti 36filii Hiericho trecenti quadraginta quinque 37filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus 38filii Senaa tria milia nongenti triginta 39sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres 40filii Emmer mille quinquaginta duo 41filii Phassur mille ducenti quadraginta septem 42filii Arem mille decem et septem Levitae 43filii Iosue et Cadmihel filiorum 44Oduia septuaginta quattuor cantores 45filii Asaph centum quadraginta octo 46ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo 47Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth 48filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon 49filii Anan filii Geddel filii Gaer 50filii Raaia filii Rasim filii Necoda 51filii Gezem filii Aza filii Fasea 52filii Besai filii Munim filii Nephusim 53filii Becbuc filii Acupha filii Arur 54filii Besloth filii Meida filii Arsa 55filii Bercos filii Sisara filii Thema 56filii Nesia filii Atipha 57filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida 58filii Iahala filii Dercon filii Geddel 59filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon 60omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo 61hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent 62filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo 63et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum 64hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio 65dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus 66omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta 67absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque 68[] 69cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti 70nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta 71et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas 72et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem 73habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis

« Prev Nehemiah 7 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |