« Prev Micah 6 Next »

Chapter 6

1audite quae Dominus loquitur surge contende iudicio adversum montes et audiant colles vocem tuam 2audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terrae quia iudicium Domini cum populo suo et cum Israhel diiudicabitur 3populus meus quid feci tibi et quid molestus fui tibi responde mihi 4quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam 5populus meus memento quaeso quid cogitaverit Balac rex Moab et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setthim usque ad Galgalam ut cognosceret iustitias Domini 6quid dignum offeram Domino curvem genu Deo excelso numquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos 7numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animae meae 8indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo 9vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud 10adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis et mensura minor irae plena 11numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa 12in quibus divites eius repleti sunt iniquitate et habitantes in ea loquebantur mendacium et lingua eorum fraudulenta in ore eorum 13et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis 14tu comedes et non saturaberis et humiliatio tua in medio tui et adprehendes et non salvabis et quos salvaveris in gladium dabo 15tu seminabis et non metes tu calcabis olivam et non ungueris oleo et mustum et non bibes vinum 16et custodisti praecepta Omri et omne opus domus Achab et ambulasti in voluntatibus eorum ut darem te in perditionem et habitantes in ea in sibilum et obprobrium populi mei portabitis

« Prev Micah 6 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |