« Prev Matthew 9 Next »

Chapter 9

1et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam 2et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua 3et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat 4et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris 5quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula 6ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam 7et surrexit et abiit in domum suam 8videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus 9et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum 10et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius 11et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester 12at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus 13euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores 14tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant 15et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt 16nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit 17neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur 18haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet 19et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius 20et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius 21dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero 22at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora 23et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem 24dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum 25et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella 26et exiit fama haec in universam terram illam 27et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David 28cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine 29tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis 30et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat 31illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa 32egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem 33et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel 34Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones 35et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem 36videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem 37tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci 38rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam

« Prev Matthew 9 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |