« Prev Matthew 6 Next »

Chapter 6

1adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est 2cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam 3te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua 4ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi 5et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam 6tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi 7orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur 8nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum 9sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum 10veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 11panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie 12et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris 13et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo 14si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra 15si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra 16cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam 17tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava 18ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi 19nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur 20thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur 21ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum 22lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit 23si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt 24nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae 25ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum 26respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis 27quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum 28et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent 29dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis 30si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei 31nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur 32haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis 33quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis 34nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua

« Prev Matthew 6 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |