« Prev Matthew 28 Next »

Chapter 28

1vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum 2et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum 3erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix 4prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui 5respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis 6non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus 7et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis 8et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius 9et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum 10tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt 11quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant 12et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus 13dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus 14et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus 15at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem 16undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus 17et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt 18et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra 19euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

« Prev Matthew 28 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |