« Prev Matthew 20 Next »

Chapter 20

1simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam 2conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam 3et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos 4et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis 5illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter 6circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi 7dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam 8cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos 9cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios 10venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios 11et accipientes murmurabant adversus patrem familias 12dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus 13at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum 14tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi 15aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum 16sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi 17et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis 18ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte 19et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget 20tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo 21qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo 22respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus 23ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo 24et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus 25Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos 26non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister 27et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus 28sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis 29et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa 30et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David 31turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David 32et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis 33dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri 34misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum

« Prev Matthew 20 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |