« Prev Matthew 2 Next »

Chapter 2

1cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum 3audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo 4et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur 5at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam 6et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel 7tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis 8et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum 9qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer 10videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde 11et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram 12et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam 13qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum 14qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum 15et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum 16tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis 17tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem 18vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt 19defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto 20dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri 21qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel 22audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae 23et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur

« Prev Matthew 2 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |