« Prev Mark 8 Next »

Chapter 8

1in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis 2misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent 3et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt 4et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine 5et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem 6et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae 7et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi 8et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas 9erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos 10et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha 11et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum 12et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum 13et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum 14et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi 15et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis 16et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus 17quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum 18oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini 19quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim 20quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem 21et dicebat eis quomodo nondum intellegitis 22et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret 23et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret 24et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes 25deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia 26et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris 27et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines 28qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis 29tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus 30et comminatus est eis ne cui dicerent de illo 31et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere 32et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum 33qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum 34et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me 35qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet 36quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae 37aut quid dabit homo commutationem pro anima sua 38qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis 39et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute

« Prev Mark 8 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |