« Prev Mark 16 Next »

Chapter 16

1et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum 2et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole 3et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti 4et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde 5et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt 6qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum 7sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis 8at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim 9surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia 10illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus 11et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt 12post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam 13et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt 14novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant 15et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae 16qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur 17signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis 18serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt 19et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei

« Prev Mark 16 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |