« Prev Mark 14 Next »

Chapter 14

1erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent 2dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi 3et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius 4erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est 5poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam 6Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me 7semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis 8quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam 9amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius 10et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis 11qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet 12et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha 13et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum 14et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem 15et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis 16et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha 17vespere autem facto venit cum duodecim 18et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum 19at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego 20qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino 21et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille 22et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum 23et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes 24et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur 25amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei 26et hymno dicto exierunt in montem Olivarum 27et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves 28sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam 29Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego 30et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus 31at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant 32et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem 33et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere 34et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate 35et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora 36et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu 37et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare 38vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma 39et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens 40et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei 41et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum 42surgite eamus ecce qui me tradit prope est 43et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus 44dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite 45et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum 46at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum 47unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam 48et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me 49cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae 50tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt 51adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum 52at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis 53et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores 54Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem 55summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant 56multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant 57et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes 58quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo 59et non erat conveniens testimonium illorum 60et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his 61ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti 62Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli 63summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes 64audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis 65et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant 66et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis 67et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras 68at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit 69rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est 70at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es 71ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis 72et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere

« Prev Mark 14 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |