Chapter 4
1ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos
dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen
2et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de
armento
3et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum
4mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia
5ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis